EXCISIO

EXCISIO
EXCISIO
Hebr. Gap desc: Hebrew sive Gebenna, poenae genus est in Sacris memoratum, quod non a Deo per homines, sed immediate, gravioribus quibusdem peccatoribus olim itrogabatur. Enumerant autem Hebraei e Sermone sacro delicta XXXVI. quorum scienter, et ultro commissorum nullum esse dicunt, quod non Excisione puniendum sit: hancqueve faciunt triplicem, quâ vix. corpus tantum, quâ Anima tantum, et quâ utrumque excidatur: e quibus mediam cum Platonicis statuunt, in quorum Philosophia memorantur ψυχὰι καθαιρούμεναι, Animae sublatae seu exstinctae: Proclus in Theolog. Platonic. l. 6. c. 10. postremam cum Valentinianis, in quorum dogmatis dicitur, τὸ τῶν ἀνθρώπων τάγμα ὑλικὸν, ordinem hominum materialem, ἀπόλλυςθαι ἅμασὺν ψυχῇ καὶ σώματι, simul cum anima, et corpore perire. Et quidem primi generis aiunt poenam esse praematurae mortis, de qua Psalm. 55. v. 24. eamqueve volunt designari in S. Literis, ubi dicitur, Excidetur homo ille e medio populi sui: quae phrasis sexies occurrit in lege, totidem peccatis poenam interminans, ut infra videbitur. Generis secundi Excisionis poenam vigesies septies, ad scelerum, quibus diserte praescribitur, numerum, haberi in Lege observant. Tertium vero genus ter memorati, dicunt, pro ternario peccatorum, quibus illa poena infligenda, numero, et exprimi verbis hisce, Excidendo excidetur amma illa, iniquitas eius super eam, Num. c. 15. v. 31. sicut secundi generis poenam Levitic. c. 18. v. 29. Et exscinaentur animae sic sacientes de medio populi sui. Adeo ut ex secundo genere, ipsam plane velint esse desinere, Animam, corpore ante tempus suum moriendi alias naturale, minime sublato; ex genere vero tertio, tam vitam ante tempus alias naturalem caelitus praeripi, quam animam amplius non omnino esse: atque inde, pro iustitiae seu iniquitatis modo, sive immortalem, sive mor talem animam pronuntiant: de qua sententia quid statuendum, notum. Vide Ioh. Selden. de Iure Nat. ac Gent. iuxta discipl. Hebraeor. l. 7. c. 9. et 10. nec non infra, Poena excisionis.
Delicta XXXVI. quibus Excisio in sacris literis infligenda traditur.
I. Qui consuluerit Ob Iideoni, Levit. c. 20. v. 6. II. Qui mactaverit extra, Levit. c. 17. v. 4. III. Qui obtulerit extra. Ibid. v. 9. IV. Qui oleum confecerit, Contra Exodi. c. 30. v. 33. V. Qui confecerit suffimentum contra L. Ib. v. 38. VI. Qui oleum unctionis effuderit, Ib. v. 33. Sequuntur XV. concubitus incesti, de quibus vide Levit. c. 1. et 10. XXII. Qui profanat Sabbatum, Exod. c. 31. v. 4. XXIII. Immundus, qui sanctum comederit, Levit. c. 7. v. 20. XXIV. Qui in Templum ingteditur immundus, Num. c. 19. v. 13. XXV. Qui comedit adipem, Levit. c. 7. v. 25. XXVI. Qui comedit sanguinem Ib. v. 27. XXVII. Qui comederit sacrisicii refiduum die tertio, Ib. c. 19. v. 6. XXVIII. Qui comederit residuum sacrisicii, extra locum suum, Ib. v. 7. XXIX. Qui comederit fermentum in Paschate. XXX. Qui comederit quid in die Expiationum, Levit. c. 23. v. 29. XXXI. Qui opus aliquod fecerit die Expiationum, Ib. v. 30. XXXII. Qui Pascha non obser vaverit, Num. c. 19. v. 13. XXXIII. Masculus, qui minime fuerit circumcisus, Genes. c. 17. v. 14. XXXIV. Blasphemus, Num. c. 15. v. 30. et 31. XXXV. Cultûs extranei seu idololatriae reus, Ib. XXXVI. Qui ex semine suo dederit Molocho, Levit. c. 18. v. 21. et c. 20. v. 5. In quibus 36. criminibus quos gradus Excisionis faciant Hebraei, supra vidimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Excisio — vgl. Exzision …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • excisió — ex|ci|si|ó Mot Agut Nom femení …   Diccionari Català-Català

  • иссечение — (excisio; син. эксцизия) хирургическая операция удаления патологически измененных тканей, производимая в пределах окружающих здоровых тканей с помощью режущего инструмента …   Большой медицинский словарь

  • эксцизия — (excisio; лат. вырезание , иссечение ) см. Иссечение …   Большой медицинский словарь

  • Резекция — (excisio ossium) хирургическая операция удаления части одной или нескольких костей при возможно большем сохранении покровов и соседних мягких частей. Многие виды Р. имеют свои специальные названия: трепанация (см.), секвестротомия (см.). Иногда… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Иссече́ние — (excisio; син. эксцизия) хирургическая операция удаления патологически измененных тканей, производимая в пределах окружающих здоровых тканей с помощью режущего инструмента …   Медицинская энциклопедия

  • Эксци́зия — (excisio; лат. «вырезание», «иссечение») см. Иссечение …   Медицинская энциклопедия

  • excision — [ ɛksizjɔ̃ ] n. f. • 1340; lat. excisio, de excidere « couper » 1 ♦ Ablation, au moyen d un instrument tranchant (d un fragment peu volumineux d organe ou de tissu). ⇒ incision; ectomie; exérèse, extirpation. Excision d un cor. Excision des… …   Encyclopédie Universelle

  • эксцизия — (лат. excisio) мед. иссечение куска какой л. ткани. Новый словарь иностранных слов. by EdwART, , 2009. эксцизия [лат. excisio] – мед. вырезывание Большой словарь иностранных слов. Издательство «ИДДК», 2007 …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Exzision — Ex|zi|si|on 〈f. 20; Med.〉 das Herausschneiden, operative Entfernung (von Gewebe, Geschwülsten) [→ exzidieren] * * * Ex|zi|si|on, die; , en [lat. excisio = das Ausschneiden, zu: excisum, 2. Part. von: excidere, ↑ exzidieren] (Med.): das Exzidieren …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”